# Introductio in analysin infinitorum 19

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/19

FGVQuocirca productum propositum Q, quod in duos Factores duplices reales resolvi posse negabatur, nihilo minus actu in duos Factores duplices reales est resolutum. 32. Si Functio integra Z ipsius L quotcunque habeat Factores simplices imaginarios, bini semper ita conjungi possunt, ut eorum productum fiat reale. Quoniam numerus radicum imaginariarum semper est par sit is = 2n; ac primo quidem patet productum harum radicum imaginariarum omnium esse reale. Quod si ergo duae tantum radices imaginariae habeantur, erit earum productum utique reale; sin autem quatuor habeantur Factores imaginarii, tum, uti vidimus, eorum productum resolvi potest in duos Factores duplices reales formae fe z -g2 – h. Quanquam autem eundem demonstrandi modum ad altiores potestates extendere non licet, tamen extra dubium videtur esse positum eandem proprietatem in quotcunque Factores imaginarios competere; ita ut semper loco 2n Factorum simplicium imaginariorum induci queant n Factores duplices reales. Hinc omnis Functio integra ipsius z resolvi poterit in Factores reales vel simplices vel duplices. Quod quamvis non summo rigore sit demonstratum, tamen ejus veritas in sequentibus magis corroborabitur, ubi hujus generis Functiones 4+ b'; ab2 e 34+ b2* ψeg2η ψdz &c. actu in istiusmodi Factores duplices reales resolventur. 33. Si Functio integra Z, posito 2=à induat valorem A, & posito z =b, induat valorem B; tum, loco z valores medios inter a & b ponendo, Functio Z quosvis valores medios inter A & B accipere potest. Cum enim Z sit Functio uniformis ipsius z, quicunque valor realis ipsi z tribuatur, Functio quoque Z hinc valorem realem obtinebit.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
