# Introductio in analysin infinitorum 193-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, 8SIONXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/193-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/193-2

in aequationem, Curva habebit tot Diametros, quot numerus n continet unitates. 361. In duplici hac enumeratione Curvarum aliquot partes aequales habentium, quae vel Diametris sint praeditae vel iis careant, continentur omnino omnes Curvae algebraicae, quae quidem duas pluresve habeant partes similes & aequales. Quod ut ostendatur, habeat Curva continua duas partes OAa, OB! inter se similes & aequales. Jungatur AB, superque ea tanquam basi constituatur triangulum isoscele ACB, cujus angulus C aequalis sit angulo O. Jam, quia anguli OAC & OBC sunt aequales, erunt quoque Curvae partes CAa & CBb similes & aequales: atque, ob legem continuitatis, si capiantur anguli BCD, DCE, &c., aequales singuli angulo ACB, & CDEECE =CA=CB, habebit Curva praeterea ad has singulas rectas partes Dd, Ee, &c., similes & aequales partibus Aa, BB. Nisi ergo ratio anguli ACB ad 360° fuerit irrationalis, partium aequalium numerus erit finitus, contra autem infinitus, neque adeo in Lineas algebraicas cadens. Semper ergo Curva ista continetur in iis, quas ante investigavimus, Diametris carentes. 362. Sin autem duae partes similes & aequales in plagas oppositas rectarum AO & BO cadant, ita ut sit pars AOA similis & aequalis parti OBB; tum utrinque ducantur rectae AR, & BS, ut sit OAR SOBS, = – AOB; eruntque rectae AR & BS inter se parallelae. Jungatur AB & per punctum medium C agatur ipsis AR & BS parallela CV, erunt partes AA, bB respectu rectae CV similes & aequales. Nisi igitur sit ba =0, quia Arcui bB, a b ad a progrediendo, respondet ex altera parte Arcus similis & aequalis aA; ita Euleri Introduct. in Anal. insin. Tom. II. quoque 194 DE CURVIS UNA PLURIBUSVE DIAMETRIS PRAEDITIS. quoque huic ab a ad e per spatium ae = ba progrediendo, respondebit ex altera parte Arcus similis & aequalis eE, huicque porro Arcus d D, ita ut haec Curva habitura sit infinitas partes similes & aequales utrinque circa rectam CV dispositas. Hujusmodi ergo Curva algebraica esse nequit.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
