Latin
8SIONXV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
363. Hoc ita se habet, si recta AB fuerit obliqua ad parallelas AR &BS, vel (quod eodem redit,) si in triangulo AOB latera AO &BO fuerint inaequalia. Sin autem fuerit AO =BO, tum simul recta AB erit perpendicularis ad parallelas AR &BS, &ad CV, quae simul per O transibit. Hoc ergo casu puncta B &a congruent. Et, quia portiones AA &BB non solum erunt aequales &similes, sed etiam. utrinque circa rectam CV aequaliter dispositae, haec recta CV erit Curvae Diameter; qui casus ad priores Curvas expositas Diametro gaudentes pertinent. Quocirca ad casus in hoc Capite expositos referuntur omnes omnino Curvae algebraicae, quae duas pluresve partes habent similes &aequales.