# Introductio in analysin infinitorum 194-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, 8SIONXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/194-2

363. Hoc ita se habet, si recta AB fuerit obliqua ad parallelas AR & BS, vel (quod eodem redit,) si in triangulo AOB latera AO & BO fuerint inaequalia. Sin autem fuerit AO =BO, tum simul recta AB erit perpendicularis ad parallelas AR & BS, & ad CV, quae simul per O transibit. Hoc ergo casu puncta B & a congruent. Et, quia portiones AA & BB non solum erunt aequales & similes, sed etiam. utrinque circa rectam CV aequaliter dispositae, haec recta CV erit Curvae Diameter; qui casus ad priores Curvas expositas Diametro gaudentes pertinent. Quocirca ad casus in hoc Capite expositos referuntur omnes omnino Curvae algebraicae, quae duas pluresve partes habent similes & aequales.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
