# Introductio in analysin infinitorum 194-3

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/194-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/194-3

CAPUTXVI. De inventione Curvarum ex datis Applicatarum proprietatibus. OInt P & Q Functiones quaecunque rationales AbsDcissae x, atque natura Curvae exprimatur hac aequatione yy – Py – Q= 0. Hinc ergo unicuique Abscissaex vel nulla vel duplex respondebit Applicata; erit autem harum duarum Applicatarum summa = P & productum = Q. Si igitur P fuerit quantitas constans, summa binarum Applicatarum singulis Abscissis respondentium erit constans, atque Curva habebit Diametrum; hoc idem autem evenit si fuerit P = a + nx; tum enim Linea recta hac aequatione z Fa+ = nx contenta erit Diameter, in latiore significatione DE INVENT. CURVAR. EX DATIS APPLIC. PROPRIET. 195 tione hoc nomine accepto, ita ut obliquitas non excludatur Sin autem fuerit Q quantitas constans, tum rectangulum binarum Applicatarum erit ubique constans; Axis ergo a Curva nusquam secari poterit.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
