# Introductio in analysin infinitorum 205

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, VTMTV TNEEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/205

381. Quaerenda sit Curva hujus indolis, ut sit PM + QV quantitas constans, nempe =2AB = 24. Atque manifestum est huic quaestioni satisfacere aequationem y = a ψQ, existente Q Functione impare ipsius x; erit enim PM = ATQ & QV = a– Qideoque PMTQN= 2a, uti requiritur. Quod si ergo ponatur y - 4=u, erit u — Q, quae erit aequatio pro eadem Curva, sumta recta By pro Axe & puncto B pro Abscissarum x initio, ita ut sit Bp =x & pM=u. Aequatio autem u =Q indicat Curvam partibus aequalibus utrinque circa Centrum B alternatim dispositis praeditam. Descripta ergo hujusmodi Curva quacunque MBN sumtaque recta quacunque PQ pro Axe, quaestioni ita satisfiet, ut demisso in hunc Axem ex Centro B perpendiculo BA, sumtisque utrinque Abscissis aequalibus AP=AQ, semper futura sit summa PM+QV constans = 2AB. 382. Pro Curvis autem, quae duas habent partes aequales circa Centrum B alternatim dispositas, duas invenimus supra aequationes, quae inter Coordinatas x & u sunt ὁ = ἀκ — βu – γα᾽ τ δκτν τ εκuν ζu' + ἡ κ' + θκτη + &c. ὁΣ ἀ τ ο γκὴ + δι· τ ἐκτ Ἀ ζκθη τηκτμτψ θκης + &c. Quare, si in utraque harum aequationum, ponatur u =γ–a, habebuntur duae aequationes generales inter Coordinatas * & y pro Curvis algebraicis quaestioni propositae satisfacientibus. Satisfacit ergo primo omnis Linea recta per punctum B ducta, deinde quoque omnis Sectio conica Centrum habens in puncto B quaestionem solvet.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
