# Introductio in analysin infinitorum 206

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, VTMTV TNEEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/206

Quia vero hoc posteriori casu utrique Abscissae AP, & AQ gemina Applicata respondet, (nisi Curva existente Hyperbola, Applicatae alteri Asymtotae parallelae capiantur;) bina habebuntur Applicatarum paria eandem summam constituentia. 383. Si quaeratur Curva MBN, in qua non summa binarum Applicatarum PM & QV, sed summa quarumcunque potestatum earum sit constans, solutio simili modo absolvetur. Oporteat enim esse PM1+ QN7 = 24': atque perspicuum est huic conditioni satisfieri hac aequatione γ =a + Q, existente Q Functione quacunque impari ipsius x: erit enim PMV= TQ, & QNSQ ideoque PM1+QNI S 24'. Ponatur y - a =u, atque aequatio n =Q exprimet naturam Curvae duabus partibus aequalibus alternis circa Centrum B dispositis praeditam inter Coordinatas x & u. Quam ob rem si in aequationibus 5. praecedenti datis ubique loco u scribatur γ5 – a᾽, prodibunt aequationes generales pro Curvis quaesito satisfacientibus. 384. Cum igitur hujusmodi quaestiones nihil habeant difficultatis, proposita sit haec quaestio, qua quaeritur Curva MBN, ita ut in Axe a puncto fixo A, si sumantur utrinque Abscissae AP, AQ aequales, rectangulum Applicatarum PM. QN futurum sit magnitudinis constantis, puta = na. Hujus quaestionis plures dari possunt solutiones particulares, quarum praecipuas, antequam in generalem inquiramus, hic evolvamus. Sit PFunctio par, & Q Functio impar ipsius Abscissae APSx, ac ponatur Applicata PM=y=PCQ; ex qua, sumta x negativa, fiet QV=P– Q. Oportet ergo esse PMx QN= PP—QQ E aa, seu P=V(aa–QQ): quae expressio V (aa FQQ), quia QQ est Functio par ipsius *, ac propterea quoque ipsa Functionem parem exhibet, convenientem valorem pro P praebet. Hinc pro Curva quaesita habebitur ista aequatio y = Q+- V (aa –QQ), sumendo pro Q Functionem quamcunque imparem ipsius x.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
