Latin
VTMTV TNEEV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 209
Unproofread scanNot analysed yet
His praemissis, perspicuum est aequationem pro Curva quaesita ita comparatam esse debere, ut ea, si loco x ponatur α, &Σ loco y, nullam alterationem patiatur. Hujusmodi formulae sunt (y +. 2–) P, &(y —–)QB si quidem P Functionem parem &Q imparem ipsius x denotet. Quod si ergo aequatio formetur, quae ex quotcunque hujusmodi formulis fuerit composita, ea erit pro Curva quaestioni satisfaciente. Quod si ergo M, P, R, T, &c. ,denotent Functiones quascunque pares ipsius x, atque N, Q, S, V, &c. Functiones impares, sequens aequatio generalis habebitur OMETETR T) T &c. T(Z(a 3) Vetc. σλρναα γγ quae si multiplicetur per Functionem imparem ipsius x, Functiones pares in impares &vicissim permutabuntur: unde etiam hujusmodi aequatio satisfaciet