# Introductio in analysin infinitorum 21

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/21

Functio igitur integra Z, in qua exponens maximae potestatis ipsius Z est numerus impar, vel unum habebit Factorem simplicem realem, vel tres, vel quinque, vel septem &c. Cum enim demonstratum sit Functionem Z certo unum habere Factorem simplicem realem 2 –c; ponamus eam praetere aunum Factorem habere 2–d, atque dividatur Functio Z, in qua maxima ipsius 3 potestas sit 3 erit quoti maxima potestas = 3 cujus exponens cum sit numerus impar, indicat denuo ipsius Z dari Factorem simplicem realem. Si ergo Z plures uno habeat Factores simplices reales, habebit vel tres, vel (quoniam eodem modo progredi licet) quinque, vel septem, &c. Erit scilicet numerus Factorum simplicium realium impar, & quia numerus omnium Factorum simplicium est =2n–1, erit numerus Factorum imaginariorum par36. Functio integra Z, in qua exponens maximae potestatis ipsius Z est numerus par 2n, vel duos habebit Factores simplices reales vel quatuor, vel sex, vel &c. Ponamus ipsius Z constare Factorum simplicium realium numerum imparem 2 m + 1; si ergo per horum omnium productum dividatur Functio Z, quoti maxima potestas erit = ejusque ideo exponens numerus impar; habebit ergo Functio Z praeterea unum certo Factorem simplicem realem, ex quo numerus omnium Factorum simplicium realium ad minimum erit = 2m–2, ideoque par; ac numerus Factorum imaginariorum pariter par. Omnis ergo Functionis integrae Factores simplices imaginarii sunt numero pares; quemadmodum quidem jam ante statuimus. 37. Si in Functione integra Z exponens maximae potestatis ipsius 2 fuerit numerus par, atque terminus absolutus, seu constans, signo affectus, tum Functio Z ad minimum duos habet Factores simplices reales. Functio ergo Z, de qua hic sermo est, hujusmodi formam TαZ habebit 2 νz–A. Si jam ponatur z = co, fiet, uti supra vidimus, 2= 00; atque, si ponatur 2 =0, fiet 2 – –A.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
