Latin
OENT(EDQTA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 212
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVII. De inventione Curvarum ex aliis proprietatibus. 391. QUaestiones, quas in praecedente Capite resolvimus, ita erant comparatae, ut ad aequationem inter Coordinatas, sive rectangulas sive obliquangulas, facile revocari possent. Nunc igitur ejusmodi proprietates contemplemur, quae non immediate Applicatas inter se parallelas respiciant; veluti, si rectarum ex dato quodam puncto ad Curvam eductarum indoles quaepiam proponatur. Sit C punctum, unde rectae ad Curvam educantur CM, CN, atque proprietas quaepiam has rectas respiciens fuerit proposita: conveniet a modo hactenus usitato naturam Curvarum per Coordinatas exprimendi, ita recedere, ut istae rectae in aequationem introduicantur. 392. Cum igitur pluribus aliis modis naturae Linearum aequationibus comprehendi queant, quae inter duas variabiles formentur, in praesenti negotio quantitas rectae CM ex dato puncto C ad Curvam eductae alterius variabilis locum sustineat, Tum vero alia opus erit variabili, qua situs rectae CM definiatur; hunc in finem assumatur recta quaepiam CA per punctum C ducta pro Axe, atque angulus ACM, seu quantitas ab hoc angulo pendens, commodissime vicem alterius variabilis tenebit. Sit ergo recta CM =Z, &angulus ACM =O, cujus sinus, tangensve in aequationem ingrediatur; atque manifestum est, si detur aequatio quaecunque inter 2 &sin O, seu tang. O per eam Curvae AMN naturam determinari, pro quovis enim angulo ACM, definitur longitudo rectae CM, sicque punctum Curvae M determinatur. 393. Diligentius autem perpendamus hunc Lineas curvas exprimendi modum. Ac primo quidem aequetur distantia 2 Functioni cuicunque sinus anguli O; quae Functio si fuerit uniformis, videatur recta CM Curvae in unico puncto M oc- CAP.