# Introductio in analysin infinitorum 217

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, OENT(EDQTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/217

Pro secundo scilicet ordine fiat n = o, ac prodibit aequatio generalissima Sectionum conicarum. α xκ βxy +- γγy — δκ – εγ – ζ=0. Puncto ergo C sumto ubicunque, omnis recta per id ducta Sectionem conicam vel in duobus punctis vel nusquam intersecabit. Interim tamen fieri potest, ut unaquaepiam recta Curvam in uno tantum puncto intersecet; quod, cum inter infinitas illas rectas per C ductas vel uni vel duabus tantum usuveniat, hac exceptio nullius erit momenti: quin etiam ita hoc paradoxon explicari potest, ut altera intersectio in infinitum abeat; quam ob causam ista exceptio nostro asserto nullam vim inferre censenda est. 402. Quo autem pateat quibus casibus ista exceptio locum habeat, aequationem inter x & y reducamus ad aequationem inter 2 & angulum ACM = φ; quae, ob y = z. sin. φ, & * = z. cos. O, abibit in hanc 2 (α(cos. φ) + ξ. sin. φ. cos. Φ +y( sin. c)*)—d cos. φ e sin. φ) ζ=o. ex qua patet, si fuerit coëfficiens ipsius 22 aequalis nihilo, unicam tantum intersectionem locum habere; quod ergo evenit si fuerit a + β. tang. φ –- γ (tang. 9)1 =0. Quod si ergo haec aequatio duas habeat radices reales, duobus casibus recta per C educta Curvam in unico tantum puncto secabit. Quoniam vero ejusdem aequationis radices indicant Asymtotas Curvae, perspicuum est Hyperbolas a rectis alteri Asymtotae parallelis in unico tantum puncto secari, cujusmodi rectae per punctum C transeuntes duae tantum dantur. In Parabola vero unica recta Axi parallela hanc exceptionem patietur. Verum si Sectio conica fuerit Ellipsis, ubicunque assumatur punctum Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
