# Introductio in analysin infinitorum 22-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/22-2

Sit enim O angulus, quem Applicatae MQ cum Abscissis AQ constituunt, cujus Sinus = μ & Cosinus =ν. dataque sit aequatio inter AQST & QMSu. Ex M ducatur ad Axem Applicata normalis MP, &, posita Abscissa AP=x & Applicata MP =y, quia est u Z & 1 – 2 +. x, si hi valores in aequatione inter 1 & u proposita substituantur, prodibit aequatio inter x & y, quae quaerebatur. 45. Data nunc aequatione inter Coordinatas orthogonales AP=*, & PM=y pro Curva LM, hoc modo aequatio generalissima pro eadem linea curva inveniri poterit. Sumatur recta quaecunque rs pro Axe, & in eo punctum D pro Abscissarum initio; Applicatae vero MT ad hunc Axem ductae faciant angulum DTM = O, cujus Sinus sit =μ & Cosinus == ν; erit ergo nova Abscissa DT & Applicata TM, inter quas aequatio quaeritur. Ex D in Axem priorem RS ducatur perpendicularis DG, & sit AG –f; DG =g, ductaque DO Axi RS parallela sit anguli ODs Sinus = m, Cosinus = n. Ducatur, ut ante fecimus, ex M ad Axem novum rs normalis MQ, & ponatur DQ =t; QM=u; Coordinatae autem obliquangulae sint DT =r; TM=s; Erit ergo primo 1 =r–vs & u =μ5 (43); deinde vero est x = mudnt –f & y = nu— mt –g (36). Hinc fiet x =nr– (nv – mu) 5 – f & y = — mr + (μn — vm) 5—g, ubi est ny – mu Cosinus anguli AVM, quem novae Applicatae cum Axe priori RS constituunt, & μηνm est Sinus hujus anguli AVM. Quod si ergo in aequatione inter x & y loco x & y illi valores inventi substituantur, prodibit aequatio inter Coordinatas obliquangulas r & S, quae erit aequatio generalissima pro Curva LM. 46. Quoniam in valoribus, qui loco x & y substituuntur, novarum variabilium r & s unica inest dimensio, manifestum est aequationem generalissimam ejusdem esse ordinis, cujus erat aequatio proposita inter x & y. Quomodocunque ergo aequatio ad eandem Curvam transformetur, mutatis utcunque tam Axe, & Abscissarum initio, quam inclinatione mutua Coordinatarum, tamen perpetuo aequatio ejusdem erit ordinis. Quanquam ergo aequatio inter Coordinatas, sive orthogonales sive obliquangulas, infinitis modis variari potest, ut ad eandem Curvam pertineat, tamen neque ad ordinem altiorem evehi, neque ad inferiorem deprimi poterit. Atque hanc ob causam aequationes diversi ordinis, utcunque alias fuerint affines, tamen semper Curvas diversas exhibebunt.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
