# Introductio in analysin infinitorum 22

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/22

Habebit ergo 2 – co Factorem realem 2 – 2ο, & z +A Factorem 2 – o: unde cum o contineatur intra limites — o0 & TA, sequitur z –0 habere Factorem simplicem realem 2 – c, ita ut e contineatur intra limites o & co. Deinde, cum posito οo, fiat Z = co, ideoque Z - eo Factorem habe at 2 τ σ0, & ZLA Factorem z – 0, sequitur quoque Z – 0 Factorem simplicem realem habere 2– d; ita ut d intra limites o & eo contineatur; unde constat propositum. Ex his igitur perspicitur si Z talis fuerit Functio, qualis hic est descripta, aequationem 2=0, duas ad minimum habere debere radices reales, alteram affirmativam, alteram negativam. Sic aequatio haec 2* 4. a33 4. βz2 –. γz - aa=0, duas habet radices reales, alteram affirmativam, alteram negativam. 38. Si in Functione fracta, quantitas variabilis Z tot vel plures habeat dimensiones in numeratore, quam in denominatore; tum ista Functio resolvi poterit in duas partes, quarum altera est Functio integra, altera fracta; in cujus numeratore quantitas variabilis 2 pauciores habeat dimensiones quam in denominatore. Si enim exponens maximae potestatis ipsius z minor fuerit in denominatore quam in numeratore; tum numerator per denominatorem dividatur more solito, donec in quoto ad exponentes negativos ipsius z perveniatur; hoc ergo loco abrupta divisionis operatione quotus constabit ex parte integra atque fractione, in cujus numeratore minor erit dimensionum numerus ipsius z quam in denominatore; hic autem quotus Functioni propositae est aequalis. Sic, si haec proposita fuerit Functio ea per divisionem ita resolvetur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
