Latin
OENT(EDQTA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 220
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem hujusmodi solutiones, quibus rectae per C dactae Curvam in pluribus quam duobus punctis intersecant, excludantur, quam conditionem natura quaestionis requirere videtur, nullae prorsus Curvae quaestioni satisfacere sunt dicendae; ac propterea nulla dabitur Linea continua, quae a rectis per C dactis ita in duobus tantum punctis M &N intersecetur, ut summa CM+CN sit constans. At vero si istae intersectiones hujus indolis postulentur, ut rectangulum CMx CN debeat esse constans, quae proprietas in Circulum ita competit ut is satisfaciat ubicunque punctum C capiatur, infinitae aliae Lineae curvae inveniri poterunt, quae idem praestent. Debebit enim Q esse quantitas constans, aequalis scilicet illi rectangulo CM. CN, quod sit =aa; quae positio, cum sit N z 2 ac proptera Functio rationalis ipsarum x &y, non pugnat. IIt 408. Sit igitur seu L=NsNixE, atque Curvae quaesito satisfacientes omnes continebuntur in hac aequatione RODMEN=O, seu Maa N(x*+yy +A4), ubi M denotat Functionem quamcunque homogeneam n+I dimensionum, N vero Functionem homogeneam n dimensionum ipsarum x &y, ita ut sit –Functio unius dimensionis ipsarum x &γ. Haec ct il ergo aequatio omnes complectitur Curvas, quae a rectis per C d ctis in duobus tantum punctis M &N ita secantur, ut rectangulum CM. CN sit ubique constans =aa. ikrr, iti 409. Cum igitur 7 sit Functio homogenea unius dimensionis ipsarum x &y, casus simplicissimus prodibit si ponatur D, ex quo orietur haec aequatio xx –yy —a ⟨α* +βy) ψa =o, quae semper est pro Circulo: &,cum sit aequatio pro Circulo generalis inter Coordinatas orthogonales, manifestum est Circulum quaesito satisfacere, ubicunque punctum C accipiatur, omnino uti ex Elementis constat.