# Introductio in analysin infinitorum 221

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/221

CAPUT XV. De Seriebus ex evolutione Factorum ortis. ¶ It propositum productum ex Factoribus, numero sive D finitis sive infinitis, constans hujusmodi quod, si per multiplicationem actualem evolvatur, det atque manifestum est coëfficientes A, B, C, D, E, &c., ita formari ex numeris α, β, γ, δ, ε, ξ, &c., ut sit Α = α β γ δ—ε ξ – &c. summae singulorum = summae Factorum ex binis diversis = summae Factorum ex ternis diversis summae Factorum ex quaternis diversis E = summae Factorum ex quinis diversis donec perveniatur ad productum ex omnibus. 265. Quod si ergo ponatur 2 = 1, productum hoc aequabitur unitati cum Serie numerorum omnium, qui ex his α, β, γ, δ, ε, &c., vel sumendis singulis, vel duobus pluribusve diversis in se multiplicandis, nascuntur. Atque si idem numerus duobus pluribusve modis resultare queat, etiam idem bis pluriesve in hac numerorum Serie occurret. 266. Si ponatur 2 1, productum hoc aequabitur unitati cum Serie numerorum omnium, qui ex his α, β, γ, δ, ε, ξ, &c. vel sumendis singulis, vel duobus pluribusve diversis in se multiplicandis, nascuntur; ut ante quidem, verum hoc discrimine, ut ii numeri, qui vel ex singulis, vel ternis, vel quinis, vel numero imparibus nascuntur, sint negativi, illi vero, qui vel ex binis, vel quaternis, vel senis vel numero paribus resultant, sint affirmativi 267. Scribantur pro α, 6, γ, δ, &c., numeri primi omnes 2, 3, 5, 7, 11, 13, &c.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
