Latin
LEMEMLIIL
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 226
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac autem constructione perspicuum est, Curvam sic descriptam esse Conchoidem Veterum, polum C hibentem, &Asymtotam rectam EF, ad quam quatuor Curvae rami in infinitum convergunt. Vocatur autem portio hBh Conchois exterior, &gAg interior, praeter quas partes in C punctum existit conjugatum. 417. Hae Curvae ex Linearum ordine quarto satisfaciunt. Facile autem erit Curvas altiorum ordinum quot libuerit exhibere. Quod si enim fuerit P Functio impar sinus &cosinus anguli φ, tum ista aequatio 2 =b P+c praebebit Curvam continuam, quam omnes rectae per C ductae ita in duobus punctis M &N secabunt, ut intervallum MN futurum sit constans =2 c. Referri autem hae Curvae omnes poterunt ad genus Conchoidalium, loco rectae EF directricis substituendo Lineam quamcunque Curvam aequatione 2 =bP contentam. Supra autem vidimus hanc aequationem in se complecti Lineas curvas, quae a rectis per punctum C ductis nonnisi in uno puncto secentur. Quare, ob intervallum c arbitrarium, ex unaquaque Curva 2 ==b P innumerabiles Curvae ad praesens institutum accommodatae describi poterunt. 418. Sumatur scilicet pro lubitu Curva CEDLF, quae ab omnibus rectis per punctum C ductis in unicis tantum punctis D, L, secetur. Tum in his singulis rectis CL productis utrinque ab L capiantur intervalla aequalia LM =LN=c; eruntque puncta M &N in Curva quaesita. Sic igitur motu continuo describi poterit Curva AMPCQBNRC, quae a singulis rectis per C ductis in binis punctis M &N ita intersecabitur, ut intervallum MV sit perpetuo constans =2c. Ubi notandum est, si Curva CEDF fuerit Circulus per punctum C ductus, tum Curvam descriptam fore eandem Lineam quarti ordinis, quam primo invenimus §. 414. 419. Sic igitur satisfecimus quaestioni, qua quaerebantur Li- CAP. neae curvae AMN a rectis per punctum C ductis ita secandae XVII. in duobus punctis M &N, ut esset CN–CM seu CM: 2 CM. CNICN: perpetuo quantitas constans. Paucis TAB. igitur adhuc evolvamus casum, quo CM: +CM. CNAXX. CN: debet esse quantitas constans. In §. 412.