# Introductio in analysin infinitorum 226

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, LEMEMLIIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/226

Ex hac autem constructione perspicuum est, Curvam sic descriptam esse Conchoidem Veterum, polum C hibentem, & Asymtotam rectam EF, ad quam quatuor Curvae rami in infinitum convergunt. Vocatur autem portio hBh Conchois exterior, & gAg interior, praeter quas partes in C punctum existit conjugatum. 417. Hae Curvae ex Linearum ordine quarto satisfaciunt. Facile autem erit Curvas altiorum ordinum quot libuerit exhibere. Quod si enim fuerit P Functio impar sinus & cosinus anguli φ, tum ista aequatio 2 = b P+c praebebit Curvam continuam, quam omnes rectae per C ductae ita in duobus punctis M & N secabunt, ut intervallum MN futurum sit constans = 2 c. Referri autem hae Curvae omnes poterunt ad genus Conchoidalium, loco rectae EF directricis substituendo Lineam quamcunque Curvam aequatione 2 = bP contentam. Supra autem vidimus hanc aequationem in se complecti Lineas curvas, quae a rectis per punctum C ductis nonnisi in uno puncto secentur. Quare, ob intervallum c arbitrarium, ex unaquaque Curva 2 == b P innumerabiles Curvae ad praesens institutum accommodatae describi poterunt. 418. Sumatur scilicet pro lubitu Curva CEDLF, quae ab omnibus rectis per punctum C ductis in unicis tantum punctis D, L, secetur. Tum in his singulis rectis CL productis utrinque ab L capiantur intervalla aequalia LM = LN=c; eruntque puncta M & N in Curva quaesita. Sic igitur motu continuo describi poterit Curva AMPCQBNRC, quae a singulis rectis per C ductis in binis punctis M & N ita intersecabitur, ut intervallum MV sit perpetuo constans = 2c. Ubi notandum est, si Curva CEDF fuerit Circulus per punctum C ductus, tum Curvam descriptam fore eandem Lineam quarti ordinis, quam primo invenimus §. 414. 419. Sic igitur satisfecimus quaestioni, qua quaerebantur Li- CAP. neae curvae AMN a rectis per punctum C ductis ita secandae XVII. in duobus punctis M & N, ut esset CN–CM seu CM: 2 CM. CNICN: perpetuo quantitas constans. Paucis TAB. igitur adhuc evolvamus casum, quo CM: + CM. CNAXX. CN: debet esse quantitas constans. In §. 412.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
