Latin
LEMEMLIIL
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 231
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem L–M+N=O, atque L, M N sunt Functiones homogeneae ipsarum x &y dimensionum m+ 2, m–1 &m, uti supra descripsimus: unde erit, vel L=M–N, vel N=M–L sicque infinitae solutiones hinc deducentur. 426. Pergamus jam ad Curvas investigandas, quae a singulis rectis per punctum fixum C ductis in tribus punctis secentur. Hujusmodi ergo Curvarum natura exprimetur hac aequatione generali 2— PQE–R=ZO: ubi z denotat distantiam cujusque Curvae puncti a C; &P, Q, R sunt Functiones anguli ACM =O, ejusve sinus &cosinus. Per easdem autem rationes quas supra allegavimus apparet, ne plures quam tres intersectiones prodeant, P &R esse debere Functiones impares ipsius sin. O &cos.O; verum Q statui debere Functionem parem. Quod si ergo ponantur Coordinatae orthogonales CP=x, PM =y, ut sit xx δγγ =zz, atque denotent K, L, M &N Functiones homogeneas (n–3), (n–2), (n–1) &n dimensionum ipsarum x &y, fore P= L2 „Q E M22 N. ideoque inter Coordinatas orthogonales x &7 habebitur pro hujusmodi Curvis ista aequatio generalis LM–N=O; ex qua patet punctum C fore Curvae punctum totuplex quot index n contineat unitates. 427. Primum ergo, huc pertinent omnes Lineae tertii ordinis, ubicunque punctum C extra Curvam capiatur. Deinde, in hac aequatione continentur omnes Lineae quarti ordinis dummodo punctum C in ipsa Curva accipiatur. Tertio, omnes Lineae quinti ordinis, in quibus datur punctum duplex huc referuntur, si modo punctum C in earum puncto duplici constituatur. Similique modo Lineae altiorum ordinum hanc conditionem implebunt, si habeantur puncta multiplicia tanti exponentis, quot n contineat unitates, si n–3 exponat ordinem, ad quem aequatio pertineat. 428.