Latin
CAPUT XVIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 236
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVIII. De Similitudine &Affinitate Linearum curvarum. 435. IN omni aequatione pro Linea curva, praeter Coordinatas orthogonales x &y, inesse debent quantitates constantes, vel una vel plures, uti a, b, e, &c. ; quibus Lineae constantes designantur, &quae cum variabilibus x &y ubique eundem Linearum dimensionum numerum constituunt: Si enim in uno termino extet productum ex n Lineis in se invicem multiplicatis, necesse est ut in singulis reliquis terminis totidem Lineae in se invicem multiplicentur, quoniam alias quantitates heterogeneae inter se comparari deberent, quod fieri non potest. Quocirca in omni aequatione pro Linea curva Lineae constantes a, b, c, &c. ,cum variabilibus *&y ubique eundem dimensionum numerum constituent, nisi forte Linea quaepiam constans unitate vel alio numero absoluto exprimatur. Hoc igitur notato, si nullae Lineae constantes in aequatione inessent, tum variabiles x &y solae ubique eundem dimensionum numerum adimplerent, ideoque Functionem homogeneam constituerent. Supra autem jam vidimus hujusmodi aequationem ad Lineam curvam non pertinere, sed aliquot rectas se invicem in eodem puncto intersecantes exhibere. 436. Contemplemur igitur aequationem in qua, praeter binas variabiles x &y, unica insit Linea constans a; ita ut tres Lineae a, x, &y ubique in aequatione eundem dimensionum numerum constituant. Hujusmodi ergo aequatio, prout Lineae constanti a alii atque alii valores tribuantur, infinitas producet Lineas curvas, quae tantum quantitate a se invicem discreparent, ceterum vero omnino similes inter se sint futurae.