# Introductio in analysin infinitorum 237

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/237

Omnes ergo Lineae curvae, quae hoc modo in eadem aequatione comprehenduntur, merito ad idem genus referuntur atque inter sesimiles esse censentur, neque aliud in illis deprehendetur disCAP. crimen, nisi quod in Circulis diversae magnitudinis inesse inXVIII. telligitur. 437. Quo haec similitudo melius percipiatur, consideremus aequationem determinatam praeter variabiles x & y, unicam Lineam constantem a, quam Parametrum vocare liceat, continentem, hanc Sit AC valor Parametri a; atque, existente AC =A, sit TAB. AMB Linea curva hac aequatione contenta, sumta recta AB XXI. pro Axe, vocatisque Coordinatis AP=κ & PM = y. Tribuatur jam Parametro a quicunque alius valor ac = a, sitque amb Linea curva, quam nunc illa aequatio praebet; eruntque hae Lineae curvae AMB & amb inter se similes. TAB. Quod si enim maneat AC =A, AP =x, PM=y, atXXI. que sit ac = – AC = =; tum vero capiatur Ap EAP= , erit pm= = PM = Z; namque si in illa aequatione, loco a, x, & y, scribantur respective , & Z, ob omnes terminos per n' divisos, eadem ipsa resultabit aequatio. 438. Curvae ergo similes hanc habebunt proprietatem, ex qua similitudinis natura eo luculentius apparebit, ut sumtis Abscissis AP, ap in ratione Parametrorum AC & ac Applicarae PM & pm simul eandem habiturae sint rationem: scilicet, si sumatur AP: ap =AC: ac, tum quoque erit PM:pm=AC: ac. Cum ergo sit AP: PM=ap: pm, hae Curvae in sensu geometrico inter se erunt similes, atque, quantitate excepta, iisdem prorsus affectionibus gaudebunt. Sumtis nimirum Abscissis AP, ap homologis seu Parametris AC & ac proportionalibus, non solum Applicatae PM & om rationem tenebunt Parametrorum sed etiam omnes aliae Lineae similiter ductae, quin etiam Curvarum arcus AM & am erunt ut AC & Ac. Tum vero etiam Areae similes APM & apm erunt in ratione duplicata, seu ut AC2 ad a c2.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
