Latin
CAPUT XVIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 238
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, si sumantur duo puncta homologa O &o quaecunque, ita ut sit AO: ao =AC: ac, ex iisque sub aequalibus angulis AOM, aom ad Curvas rectae ducantur OM &om, erit quoque OM: om =AC: ac. Ob similitudinem denique etiam Tangentes in punctis homologis M &m ad Axem aequaliter inclinabuntur, atque adeo radii osculi ibidem tenebunt rationem Parametrorum AC &ac. 439. Hinc patet omnes Circulos esse figuras similes, quae continentur aequatione yy =2ax– xx; parique modo omnes Curax contentae, hoc est omnes Parabolae, vae aequatione yy =erunt inter se figurae similes. Ex hujusmodi autem aequationibus, quibus Curvas similes contineri vidimus, quia Coordinatae x &y cum Parametro a ubique eundem constituunt dimensionum numerum; si valor ipsiusy definiatur, reperietur is aequalis Functioni homogeneae unius dimensionis ipsarum a &x. Vicissim ergo, si denotet P Functionem homogeneam unius dimensionis ipsarum a &*,aequatio y =P innumerabiles continebit Curvas similes, quae oriuntur, si Parametro a successive alii atque alii valores tribuantur. Simili autem modo ex hujusmodi aequatione pro Curvis similibus Abscissa aequabitur Functioni unius dimensionis ipsarum a &y, atque ipsa Parameter a aequalis erit Functioni unius dimensionis ipsarum X &7. 440. Data autem Curva quacunque AMB, infinitae aliae ipsi similes amb per facilem praxin describi possunt. Sumatur enim ratio quaecunque, quam latera homologa Curvae datae &describendae inter se tenere debeant, quae sit 1: n; atque, si Curva data AMB referatur ad Axem AB per Coordinatas normales AP &PM, super Axe simili a b capiatur Abscissa ap, ut sit AP: ap =1: n, &ex p erigatur Applicata normalis pm, ut sit pariter PM: pm =1: n, eritque punctum m in Curva simili amb, ita ut puncta M &m sint homologa Vel, descriptio quoque ex puncto quocunque fixo O absolvi poterit; sumto enim in Curva describenda puncto simili fixo o, fiat perpetuo angulus aom aequalis angulo AOM, &abscindatur om, ut sit OM: om =1: n, eritque punctum m pariter in Curva simili amb.