# Introductio in analysin infinitorum 238

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/238

Atque, si sumantur duo puncta homologa O & o quaecunque, ita ut sit AO: ao = AC: ac, ex iisque sub aequalibus angulis AOM, aom ad Curvas rectae ducantur OM & om, erit quoque OM: om = AC: ac. Ob similitudinem denique etiam Tangentes in punctis homologis M & m ad Axem aequaliter inclinabuntur, atque adeo radii osculi ibidem tenebunt rationem Parametrorum AC & ac. 439. Hinc patet omnes Circulos esse figuras similes, quae continentur aequatione yy =2ax– xx; parique modo omnes Curax contentae, hoc est omnes Parabolae, vae aequatione yy = erunt inter se figurae similes. Ex hujusmodi autem aequationibus, quibus Curvas similes contineri vidimus, quia Coordinatae x & y cum Parametro a ubique eundem constituunt dimensionum numerum; si valor ipsiusy definiatur, reperietur is aequalis Functioni homogeneae unius dimensionis ipsarum a & x. Vicissim ergo, si denotet P Functionem homogeneam unius dimensionis ipsarum a & *, aequatio y = P innumerabiles continebit Curvas similes, quae oriuntur, si Parametro a successive alii atque alii valores tribuantur. Simili autem modo ex hujusmodi aequatione pro Curvis similibus Abscissa aequabitur Functioni unius dimensionis ipsarum a & y, atque ipsa Parameter a aequalis erit Functioni unius dimensionis ipsarum X & 7. 440. Data autem Curva quacunque AMB, infinitae aliae ipsi similes amb per facilem praxin describi possunt. Sumatur enim ratio quaecunque, quam latera homologa Curvae datae & describendae inter se tenere debeant, quae sit 1: n; atque, si Curva data AMB referatur ad Axem AB per Coordinatas normales AP & PM, super Axe simili a b capiatur Abscissa ap, ut sit AP: ap = 1: n, & ex p erigatur Applicata normalis pm, ut sit pariter PM: pm = 1: n, eritque punctum m in Curva simili amb, ita ut puncta M & m sint homologa Vel, descriptio quoque ex puncto quocunque fixo O absolvi poterit; sumto enim in Curva describenda puncto simili fixo o, fiat perpetuo angulus aom aequalis angulo AOM, & abscindatur om, ut sit OM: om = 1: n, eritque punctum m pariter in Curva simili amb.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
