Latin
CAPUT XVIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 240
Unproofread scanNot analysed yet
Verum tamen, quia Curvae hoc modo ortae inter se quandam Affinitatem tenent, has Curvas affines vocabimus: complectitur ergo Affinitas sub se similitudinem tanquam speciem: quippe Curvae affines in similes abeunt, si ambae illae rationes, quas Abscissae &Applicatae seorsim sequuntur, evadant aequales. Ex Curva ergo quacunque data AMB innumerabiles Curvae affines amb reperientur hoc modo; sumatur Abscissa ap, ita ut sit AP: ap =1:m; tum constituatur Applicata pm, ut sit PM: pm= 1: n; sicque, mutando harum rationum I: m &1: n, vel alterutram vel utramque, innumerabiles prodibunt Curvae, quae primae AMB erunt affines. 443. Exprimatur natura Curvae datae AMB aequatione quacunque inter Coordinatas orthogonales AP=x, &PM =y atque in Curva affini amb modo praecedente descripta ponatur Abscissa a p =X, &Applicata pm =T, ob x: X =E. Quod si ergo hi valores in aequatione inter x &y data substituantur proveniet aequatio generalis pro Curvis affinibus inter X &Y. Ad hujus aequationis naturam penitius evolvendam, ponamus aequationem pro Curva data AMB ita esse conformatam, ut Applicata y aequetur Functioni cuicunque ipsius x, quae sit =P, seu esse y =P. Si igitur in P loco x substituatur fiet P Functio nullius dimensionis ipsarum X &m; ideoque aequatio generalis pro Curvis affinibus ita erit comparata, ut Σ aequetur Functioni nullius dimensionis ipsarum X &m; seu, quod eodem redit Functio nullius dimensionis ipsarum T &n aequabitur Functioni nullius dimensionis ipsarum X &m. 444. Discrimen autem inter Curvas similes &affines hoc potissimum est notandum, quod Curvae, quae sunt similes respectu unius Axis vel puncti fixi, eaedem similes sint futurae respectu aliorum quorumvis Axium seu punctorum homologorum. Curvae autem, quae tantum sunt affines, tales tantum sunt respectu eorum Axium, ad quos referuntur, neque pro lubitu alii Axes, seu puncta homologa, in ipsis dantur, ad quae affinitas referri possit.