# Introductio in analysin infinitorum 241

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/241

Ceterum vero, notandum est, uti omnes Curvae similes ad eundem ordinem, atque adeo ad idem Linearum Genus referuntur, ita etiam Curvas affines semper in eodem Linearum ordine eodemque genere comprehendi. Quae ut clarius percipiantur, similitudinem atque affinitatem nonnullis exemplis Curvarum notiorum illustrasse conveniet. 445. Sit igitur Curva data Circulus ad Diametrum relatus, cujus natura exprimitur aequatione γy = 2ex xx. Ponatur Z & y = Σ, atque aequatio inter X &Y resultans complectetur omnes Curvas similes; erit autem seu, Y1 – 2neX–XX; ex qua patet omnes Curvas Circulo similes quoque esse Circulos, quorum Diametri 2n0 utcunque discrepent. Ad Curvas autem Circulo affines inveniendas ponatur & – = & y = -, prodibitque 2CX seu mix: – amn’eX- nnXX, quae est aequatio generalis pro Ellipsi ad alterum Axem principalem relata; unde intelligitur omnes Ellipses esse Lineas curvas Circulo affines. Quare, omnes Ellipses sunt quoque Curvae inter se affines. Simili autem modo intelligetur, omnes Hyperbolas esse Curvas inter se affines. Ellipses autem, atque etiam Hyperbolae, in quibus eadem ratio inter binos Axes principales intercedit, Curvae erunt inter se similes. 446. Quod ad Parabolam aequatione yy = ex expressam attinet, perspicuum quidem est omnes Curvas ipsi similes quoque esse Parabolas, atque adeo omnes Parabolas esse Curvas inter se similes. Quod si autem ad Curvas Parabolae affines spectemus, posito y = prodibit aequatio T EX, quae cum etiam sit pro Parabolis, manifestum est, Euleri Introduct. in Anal. insin. Tom. II. quae LIB. II.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
