# Introductio in analysin infinitorum 248

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/248

Aequatio ergo pro Linea recta erit hujusmodi ακ Ἄ βy= γ; qua indicatur, posito x = o, fore y =AD = F, posito autem γ = ο, fore x =— AB = Σ; unde, concursus B hujus rectae cum Axe, pariterque angulus ad B, cujus tangens est „innotescit. Sic igitur tam Curva quam Recta proposita per aequationes inter communes Coordinatas * & y exprimuntur. 459. Quod si in utraque aequatione Abscissas x perpetuo aequales assumamus, Applicatae y, si sint diversae, ostendent, quantum Curvae & rectae puncta eidem Abscissae respondentia a se invicem distent. Si igitur ex utraque aequatione aequalis prodeat valor Applicatae y, tum ibi Curva & Recta commune habebunt punctum, ideoque eo in loco dabitur intersectioAd intersectiones ergo inveniendas in utraque aequatione. praeter Abscissas x, quoque Applicatae y aequales sunt constituendae; sicque habebuntur duae aequationes duas quantitates incognitas x & y evolventes, ex quarum resolutione vel Abscissae x, quibus intersectiones respondent, vel Applicatae y reperientur. Scilicet, si ex istis duabus aequationibus eliminetur incognita y, aequatio nascetur solam incognitam x complectens, cujus valores exhibebunt Abscissas AP, Ap unde Applicatae PM, pm eductae per intersectionum puncta M & m transibunt. 460. Cum aequatio pro recta BMm sit ακ + βyex ea fiet y = γ–; qui valor si in aequatione pro Curva loco y substituatur, orietur aequatio tantum x continens, cujus radices reales praebebunt omnes Abscissas, quibus intersectiones respondent; ideoque inter sectionum numerus colligetur ex numero radicum realium ipsius x, quas aequatio inventa suppeditat.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
