# Introductio in analysin infinitorum 250

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/250

plicata Curvae, fieri non potest, quin ibi nulla existat intersectio. Haec ideo isto loco probe sunt notanda, quod in intersectione Linearum curvarum non semper singulae radices totidem intersectiones indicent; cujus ratio mox fiet manifesta, cum duas Lineas curvas contemplabimur, earumque intersectiones investigabimus. 463. Sint igitur descriptae duae Curvae quaecunque MEm, MEm, quae se mutuo intersecent; ad quarum intersectiones definiendas, natura utriusque exprimatur per aequationem inter Coordinatas orthogonales x & y ad eundem communem Axem AB idemque Abscissarum initium A relatas. Sumtis ergo pro utraque Curva Abscissis x aequalibus, ubi dantur intersectiones, ibidem Applicatae y convenient. Quocirca, si ex duabus Curvarum aequationibus propositis, eliminando 7, formetur nova aequatio solam x tanquam incognitam involvens, intersectiones omnes M, m, m, quotquot fuerint, indicabuntur per radices reales istius aequationis; scilicet, Abscissae AP, Ap, Ap, &c. quae intersectionibus M, m, m, &c. respondent, erunt valores ipsius x convenientes pro illa aequatione. 464. Inventis autem Abscissis his AP, Ap &c., quae intersectionibus conveniunt, non tam facile erit ipsa intersectionum puncta definire. Si enim pro utraque Curva eidem Abscissae AP plures Applicatae respondeant, quod evenit, si pro utraque Curva fuerit y Functio multiformis ipsius x, tum ex hac duplici Applicatarum multitudine eas, quae sint inter se aequales, eligi oportet: quae investigatio eo erit molestior, quo plures valores Applicata y in utraque Curva obtineat. Huic tamen difficultati facile occurretur, si, dum ex binis aequationibus propositis Applicata y eliminatur, ea aequatio in subsidium vocetur, qua y per x definitur; ex hac enim aequatione pro quovis ipsius xe valore invento cognoscetur magnitudo Applicatae ex puncto P ad intersectionem usque pertingentis; neque ad hoc opus erit, naturam alterutrius vel adeo utriusque Curvae perpendisse. 465. Sit una Curva Parabola, cujus natura hac exprimatur aequatione yy 2xy –xx — 2a* = o; altera vero sit Circulus aequatione yy – xx - eς = o, expressus.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
