# Introductio in analysin infinitorum 251

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/251

Ad y elimininandum subtrahatur primum prior aequatio a posteriori, ac remanebit ce — 2ax 2xy – 2ax — ce =ο, unde fit γ = ex qua jam patet, quicunque valores pro x resultent, iis semper valores ipsius y reales repertum iri. Substituatur ergo iste valor pro y inventus in altera aequatione, ac prodibit cujus adeo aequationis singulae radices reales praebebunt intersectiones veras. Ponamus esse c = 2a ideoque cujus aequationis una radix est x =2a, qua extracta remanebit haec aequatio quae unam adhuc praebet radicem realem; utrique autem Appli2aa — cata conveniens invenitur ex hac aequatione y = priori scilicet * = 2a, respondebit y =0, ita ut intersectio in ipso fiat Axe466. Hinc intelligitur quoties ambae aequationes inter * & y ita fuerint comparatae, ut in negotio eliminationis ipsius y inveniatur Functio rationalis ipsius x quae aequalis sit ipsi y; tum unamquamque radicem realem ipsius x, quam ultima aequatio, (postquam y penitus est eliminata,) praebebit, exhibituram esse intersectionem veram. Verum, si inter eliminandum nulla inveniatur Functio rationalis ipsius x, quae aequalis sit ipsi y; tum evenire potest, ut non omnes radices reales ex ultima aequatione erutae praebeant intersectiones veras. Tantus enim subinde valor pro x prodire potest, cui in neutra Curva Applicata realis respondeat; neque tamen hoc casu calculus erroris est arguendus.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
