# Introductio in analysin infinitorum 252

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/252

Cum enim hujusmodi Abscissae pro utraque Curva Applicata imaginaria respondeat, in imaginariis autem aequalitas & inaequalitas aeque locum habeat atque in realibus; nihil impedit, quo minus Applicatae illae imaginariae inter se sint aequales, ideoque intersectionem mentiantur. 467. Ad hoc clarius ostendendum, describantur super eodem Axe BAE Parabola EM Parametri = 24, & extra eam Circulus AmB Radii =c; existente intervallo AE = b; ita ut certum sit nullam prorsus dari intersectionem. Sumatur A pro Abscissarum initio, quae versus E affirmativae, retro autem versus B negativae statuantur; atque, pro Parabola habebitur haec aequatio γy – 2ax – 2ab; pro Circulo vero haec 2ex–xX. Quod, si jam, quasi intersectionem indagare γγ = — velimus, eliminemus y, statim habebimus xx 2(4–c) x 2ab =0, ex qua duo pro x valores reales reperiuntur, nempe alter affirmativus, alter negativus; cum tamen nulla existat intersectio. Pro his scilicet duabus Abscissis tam Parabola quam Circulus exhibebit Applicatas imaginarias, quae, utut imaginariae, tamen inter se erunt aequales: fiet autem hoc ipsius x valore substituto quae expressio utique est imaginaria. 468. Ex hoc exemplo intelligitur dari etiam Curvarum intersectiones imaginarias; quae, etiamsi sint nullae, tamen per calculum aeque indicentur ac reales.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
