# Introductio in analysin infinitorum 253

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/253

CAPUT XVI. De Partitione numerorum. Roposita sit ista expressio quae cujusmodi induat formam, si per multiplicationem evolvatur, inquiramus. Ponamus prodire 1+ ΡE ΓQ. RΣ τ δα* 4 &c., atque manifestum est P fore summam Potestatum X+**+ &c. Deinde Q est summa Fäctorum ex binis Potestatibus diversis, seu Q erit aggregatum plurium Potestatum ipsius x, quarum Exponentes sunt summae duorum terminorum diversorum hujus Seriei ας β, γ, δ5 ε, ξ, η, &c. Simili modo R erit aggregatum Potestatum ipsius x, quarum Exponentes sunt summae trium terminorum diversorum. Atque S erit aggregatum Potestatum ipsius x, quarum Exponentes sunt summae quatuor terminorum diversorum ejusdem Seriei, a, β, γ, δ, ε, &c., & ita porro. 298. Singulae hae Potestates ipsius x, quae in valoribus literarum P, Q, R, S, &c., insunt, unitatem pro coëfficiente habebunt, si quidem earum Exponentes unico modo ex Li 3. α, β9 a, β, γ, δ, &c., formari queant: sin autem ejusdem Potestatis Exponens pluribus modis possit esse summa duorum, trium, pluriumve terminorum Seriei α, β, γ, δ, ε, &c.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
