Latin
CAPUT XIX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 255-2
Unproofread scanNot analysed yet
Deberet ergo esse intersectio Curvarum respondens Abscissae x =a, cui in Parabola nulla Applicata realis respondet: in Linea autem altera tertii ordinis, posito κ =—645 =0, ex qua una nascitur Applicata realis, y =liqui duo ipsius y valores in aequatione yy –244 contenti sunt imaginarii; hoc scilicet loco Applicatae istae imaginariae aequales fiunt Applicatis Parabolae imaginariis eodem hoc loco; sicque habebuntur duae intersectiones imaginariae. Habebuntur vero etiam duae intersectiones reales ex superioris aequationis Factore y –3* =0, oriundae; ex qua fit 9xx —24* =0. Primum ergo in ipso Absciscissarum initio, ubi *=0, simulque y =o, existit intersectio, altera respondet Abscissae x =24 ubi est γ =3x 473. Hoc igitur casu perventum est ad intersectiones imaginarias, etiamsi in negotio eliminationis ipsius y, prodierit aequatio 2axy –-6aax +zady —6axx =o, in qua y unicam tantum obtinet dimensionem, ita ut inde y per Functionem rationalem ipsius x exprimi posse videatur, quod ante tanquam criterium nullarum intersectionum imaginariarum annotavimus. Atque revera, si haec aequatio nullos haberet divisores, intersectionibus imaginariis nullus locus relinqueretur, quoniam vero hoc casu per divisionem elicitur aequatio Applicatam y non amplius involvens, perinde est, ac si y per Functionem rationalem ipsius x exprimi non posset. Quoties scilicet hujusmodi aequatio in Factores est resolubilis, pro unoquoque Factore seorsim judicium est ferendum, unde fit, ut, dum alter Factor intersectiones imaginarias penitus respuit, alter easdem admittat. 474.