# Introductio in analysin infinitorum 256-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/256-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/256-2

His perpensis, ostendamus aliquanto distinctius, quemadmodum duabus quibusvis Curvis propositis earum intersectiones definiri debeant: atque, cum haec investigatio ab eliminatione alterius Coordinatae y pendeat, ad hujus tantum dimensiones, quas in utraque aequatione obtinet, erit respiciendum. Eliminatio enim eodem modo absolvetur, utcunque altera Coordinata x utramque aequationem afficiat. Sint igitur P, Q, R, S, T &c., itemque p, q, 1, 5, 1 &c. , Functiones quaecunque rationales ipsius x: ac primo quidem ponamus ambas Curvas, quarum intersectiones requiruntur, exprimi his aequationibus multiplicetur prior aequatio per p, posterior per P; atque hae aequationes a se invicem subductae relinquent hanc aequationem ab y prorsus liberam: Hujus igitur aequationis, in qua sola incognita x, praeter constantes, inest, omnes radices reales ipsius x praebebunt puncta in Axe, quibus intersectiones imminent. Pro quocunque valore ipsius x invento habebitur valor ipsiusy realis ex alteru=, qui intersectionem indicatra aequatione y bit; unde, si utriusque Curvae Applicata y exprimatur per Functionem rationalem seu uniformem ipsius x, nullae intersectiones imaginariae locum inveniunt. 475. Exprimatur jam alterius Curvae Applicatay per Functionem uniformem ipsius x ut ante; alterius vero per Functionem biformem, ita ut sit P+Q =O p – qy τ rγῇ = o, multiplicetur prior aequatio per p, posterior per P, & a se invicem subtrahantur, factaque divisione per y, erit III. Pry =o, pQ.– Pq — seu Nunc multiplicetur prima per Pr, & tertia per Q; atque facta subtractione, emerget haec aequatio ab y libera. PPr PQGEpQQEO.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
