Latin
2+3 G OXVPIII* &C
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 261
Unproofread scanNot analysed yet
2, 3, produci potest, totidem variis modis numerus n+ 6 in tres partes inaequales secari poterit. 311. Expressio quarta Seriem recurrentem evoluta dabit in qua cujusvis termini coëfficiens indicabit quot variis modis Exponens Potestatis x adjunctae in quatuor partes inaequales dispertiri possit. Quod si autem haec expressio (.) . i. )(. g.) (. 2. 3) evolvatut, prodibic superior Series per x10 divisa, nempe cujus terminum generalem ponamus =Nx᾽; atque hinc patebit coëfficientem N indicare, quot variis modis numerus n per additionem oriri possit ex his quatuor numeris 1, 2, 3, 4. Cum igitur prioris Seriei terminus generalis futurus fit =Nx deducitur hoc theorema. Quor Quot variis modis numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, 4, totidem variis modis numerus n+–10 in quatuor partes inaequales secari poterit. 312. Generaliter ergo, si haec expressio in Seriem evolvatur, ejusque terminus generalis fuerit –Nx1, coëfficiens N indicabit, quot variis modis numerus n per additionem produci possit ex his numeris 1, 2, 3, m.