Latin
CAPUT XIX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 265-2
Unproofread scanNot analysed yet
ita ut sit I =h, habebiturque VII. H– Iy VIII. h +iy =o, ex quibus tandem colligitur haec aequatio ab y libera Hi –Ih =0. In qua si valores praecedentes successive restituantur, obtinebitur aequatio quam solae Functiones P, Q, R, &c. p, q, 1, &c. primarum aequationum ingredientur. Aequatio vero inter E, F, G, e, f, g divisibilis erit per G =e; atque, si procedatur ad litteras A, B, C, D, a, b, c, d, aequatio resultans divisionem admittet per D3 =42, ita ut in aequatione ultima quivis terminus octo tantum complexurus sit litteras, quatuor majusculas, totidemque minusculas. Hoc itaque modo in genere, quotcunque dimensiones ipsius y utraque aequatio proposita contineat, semper incognita y poterit eliminari, atque aequatio, quae solam incognitam x involvat, inveniri. 483. Etsi hujus methodi ex duabus aequationibus unam incognitam eliminandi usus latissime patet, tamen aliam adhuc methodum subjungam, quae tot repetitis substitutionibus non indigeat. Sint igitur propositae duae aequationes quotcunque dimensionum II. Euleri Introduct. in Anal. insin. Tom. II. ex quibus unam aequationem, in qua y amplius non insit, conflari oporteat. Ad hoc multiplicetur aequatio posterior per hanc quantitatem +Λy TB,IC, quae I –n litteras arbitrarias A, B, C, &c. ,continet. Aequatio vero prior multiplicetur per hanc quantitatem Py— 4.