Latin
CAPUT
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 269
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. De Constructione aequationum. 486. QUae in superiori Capite de intersectione Curvarum sunt exposita potissimum ad constructiones aequationum altiorum graduum traduci solent. Cum enim duabus Curvis propositis aequationem invenerimus, cujus radices intersectionum locos exhibeant; ita vicissim intersectiones duarum Curvarum inservire possunt radicibus aequationum indicandis. Atque hic modus maximam affert utilitatem si radices cujuspiam aequationis per Lineas exprimi debeant; descripta namque utraque Curva ad hunc finem accommodata, intersectiones facile notabuntur, unde si ad Axem Applicatae demittantur, Abscissae praebebunt veras aequationis radices. Si autem incommodum supra memoratum locum habeat, tum quidem omnes Abscissae sic inventae radices praebebunt, at fieri poterit ut aequatio proposita plures complectatur radices, quam per talem constructionem reperiuntur. 487. Cum igitur proposita fuerit aequatio algebraica incognitam x involvens, cujus radices assignari oporteat, duae quaerendae sunt Lineae curvae, seu duae aequationes inter binas variabiles x &y, quae ita sint comparatae, ut, si ex iis Applicata y eliminetur, ipsa aequatio proposita resultet. Quo facto istae duae Curvae super communi Axe atque ad idem Abscissarum initium describantur, punctaque, quibus se mutuo intersecabunt, notentur. Tum ex his intersectionum punctis ad Axem Applicatae normales demittantur, quae in Axe exhibebunt Abscissas singulis aequationis propositae radicibus aequales. Hoc itaque modo singularum radicum quaesitarum valores veri assignabuntur, nisi forte eveniat, ut aequatio plures contineat. radices, quam intersectiones adesse deprehendantur. 488. Antes 488. Antequam autem modum tradam, quo binae illae Curvae constructioni datae aequationis inservientes inveniri queant, a posteriori eas aequationes perpendamus, quarum resolutio ex datis duabus Curvis absolvitur. Ac primo quidem sint ambae Lineae resolventes rectae EM, FM, sese in puncto M intersecantes.