Latin
CAPUT XVII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 276
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVII. De usu Serierum recurrentium in radicibus aequationum indagandis. 332. TNdicavit Vir Celeb. Daniel BERNOULLI insignem usum Serierum recurrentium in investigandis radicibus aequationum cujusvis gradus, in Comment. Acad. Petropol. Tomo III. ,ubi ostendit, quemadmodum cujusque aequationis algebraicae, quotcunque fuerit dimensionum, valores radicum veris proximi ope Serierum recurrentium assignari queant. Quae inventio, cum saepenumero maximam afferat utilitatem, eam hic diligentius explicare constitui, ut intelligatur, quibus casibus adhiberi possit. Interdum enim praeter expectationem evenit, ut nulla aequationis radix ope hujus methodi cognosci queat. Quocirca, ut vis hujus methodi clarius perspiciatur, ex proprietatibus Serierum recurrentium totum fundamentum, quo nititur, contemplemur. 333. Quoniam omnis Series recurrens ex evolutione cujusdam fractionis rationalis oritur, sit ista fractio unde oriatur sequens Series recurrens ΑτBETCIDE ΦΕΣ +FES &c. ,cujus coëfficientes A, B, C, D, &c.