# Introductio in analysin infinitorum 278

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/278

, sint inter se inaequales, ponamus inter eos p esse maximum; ac propterea, si n sit numerus infinitus, fiet P= Ap'; sin autem n sit numerus vehementer magnus erit tantum proxime P = Ap. Simili vero modo erit Q = 1, ideoque & = p. Unde patet, si Series recurrens jam longe fuerit producta, coëfficientem cujusque termini per praecedentem divisum proxime esse exhibiturum valorem maximae litterae p. 336. Si igitur in fractione proposita bie be be aea. q. . eat. gie ta. ge. denominator habeat omnes Factores simplices reales & inter se inaequales, ex Serie recurrente inde orta cognosci poterit unus Factor simplex, is scilicet 1–p2, in quo littera p omnium maximum habet valorem. Neque in hoc negotio coëfficientes numeratoris a, b, c, d. &c., in computum ingrediuntur, sed quicunque ii statuantur, tamen denique idem verus valor litterae maximae p invenitur. Verus quidem valor ipsius p tum demum innotescit, quando Series in infinitum fuerit continuata; interim tamen si jam plures ejus termini fuerint formati, eo propius valor ipsius p cognoscetur, quo major fuerit terminorum numerus, & quo magis littera ista p excedat reliquas q, r, s, &c. : perinde vero est utrum haec maxima littera p fuerit signo + an signo – affecta, quoniam ejus Potestates aeque increscunt. 337. Quemadmodum nunc haec investigatio ad inventionem radicum aequationis cujusvis algebraicae accommodari possit, satis est perspicuum. Ex Factoribus enim denominatoris αz - β22 - γ23 - δρ* — &c., cognitis facile assignantur radices aequationis hujus ita ut, si Factor fuerit 1– pz, hujus aequationis radix unafautura sit 2 – –. Cum igitur ex Serie recurrente reperiatur maximus numerus p, indidem obtinebitur minima radix aequationis 1–az – 6z-- γz3 — &c. =o.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
