# Introductio in analysin infinitorum 284

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/284

Sit, ut hoc exemplo illustremus, proposita aequatio *— x2 — fx ψ 5 =0, cujus maxima radix est V5, praeter quam vero inest quoque Si igitur modo ante praescripto, pro radice maxima invenienda, utamur, atque Seriem recurrentem formemus ex scala relationis 1, + 5, — 5, quae erit ubi ad nullam rationem constantem pervenitur. Termini vero alterni rationem aequabilem induunt, quorum si quisque per praecedentem dividatur, reperietur quadratum maximae radicis, sic enim est proxime 5 313. Quoties ergo termini tantum alterni sese ad rationem constantem componunt, toties quadratum radicis quaesitae proxime obtinetur. Ipsa autem radix x = V 5 invenitur ponendo x = y + 2 unde fit 3y – 577 –7' –0, cujus radix minima cognoscetur ex Serie erit enim proxime xime = V 5, quae est radix maxima aequationis. 343. Quanquam numerator fractionis, ex qua Series recurrens formatur, a nostro arbitrio pendet, tamen idonea ejus constitutio plurimum confert, ut valor radicis cito vero proxime exhibeatur. Cum enim assumtis, ut supra, Factoribus denominatoris (334.), sit terminus generalis Seriei recurrentis 2 (ApB7 + Cr + &c.), isti coëfficientes A, B, C, &c. , per numeratorem fractionis determinantur; unde fieri potest, ut A sive magnum sive parvum valorem obtineat: priori casu radix maxima p cito reperitur, posteriore vero tarde. Quin etiam numerator ita accipi potest ut A prorsus evanescat, quo casu, etiamsi Series in infinitum continuetur, tamen nunquam radicem maximam p praebebit. Hoc autem evenit si numerator ita accipiatur, ut ipse eundem habeat Factorem 1pz, sic enim ex computo penitus tolletur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
