# Introductio in analysin infinitorum 285

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/285

Sic, si proponatur aequatio x3 — 6xx — I0x – 3=0, cujus maxima radix est = 3, indeque formetur fractio ut Seriei recurrentis sit scala relationis 6, – 10, – 3 cujus termini prorsus non convergunt ad rationem, 1: 3. Eadem enim Series oritur ex fractione ac propterea maximam radicem aequationis 2— — 3*ψ 1=0 exhibet. 344. Quin etiam numerator ita assumi potest, ut per Seriem recurrentem quaevis radix aequationis reperiatur, quod fiet si numerator fuerit productum ex omnibus Factoribus denominatoris praeter eum, cui respondet radix quam velimus. Sic. si in priori exemplo sumatur numerator 1–32– 22, fractio dabit hanc Seriem recurrentem 1, 3, 9, 27, 81, 243, &c., quae, cum sit geometrica, statim monstrat radicem x = 3. Fractio enim illa aequalis est huic simplici Hinc apparet, si termini initiales, quos pro lubitu assumere licet, ita accipiantur, ut progressionem geometrieam constituant, cujus Exponens aequetur uni radici aequationis, tum totam Seriem recurrentem fore geometricam, ideoque eam ipsam radicem esse exhibituram, etiamsi neque sit maxima neque minima. 345. Ne igitur, dum quaerimus radicem vel maximam vel minimam, praeter expectationem nobis alia radix per Seriem recurrentem exhibeatur, ejusmodi numerator debet eligi, qui cum N.n 3 cum denominatore nullum Factorem habeat communem, quod fiet si pro numeratore unitas accipiatur, unde terminus primus Seriei erit = 1 ex quo solo secundum scalam relationis sequentes omnes definiantur. Hocque modo semper certe radix aequationis vel maxima vel minima, prout fuerit propositum, eruetur. Sic, proposita aequatione y?

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
