# Introductio in analysin infinitorum 286

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/286

* – 3y4 1 =0, cujus radix maxima desideratur, ex scala relationis o, + 3, incipiendo ab unitate sequens oritur Series recurrens quae manifesto ad rationem constantem convergit, ostenditque radicem maximam esse negativam, atque proxime y = 1, 860676, quae esse debebat = — Ratio autem supra est allata, cur tam lente ad verum valorem appropinquetur, propterea quod altera radix non multo sit minor maxima, simulque sit affirmativa. 346. His probe perpensis, quae cum in genere tum ad exempla allata monuimus, summa utilitas hujus methodi ad investigandas aequationum radices luculenter perspicietur; artificia vero, quibus operatio contrahi, eoque promtior reddi queat, satis quoque sunt indicata; ita ut nihil insuper addendum esset, nisi casus, quibus aequatio vel radices habet aequales vel imaginarias, evolvendi superessent. Ponamus ergo denominatorem fractionis habere Factorem (1–p3)2 reliquis Factoribus existentibus 1–92, 1–r2, &c.. Seriei ergo recurrentis hinc natae terminus generalis erit = 2' ((2–1) Ap’+ Bp 4C ᾽ – &c. ), quae cujusmodi valorem sit adeptura, si n fuerit numerus vehementer magnus, duo casus sunt distinguendi, alter quo i est numerus major reliquis q, r, &c., alter quo p non praebet radicem maximam. Casu priori, quo p simul est radix maxima, ob coëfficientem (2+1) reliqui termini Bp’+Cq! &c., non tam cito prae eo evanescent, quam ante: sin autem q fuerit Op, tum quoque tarde terminus (n–1) Ap! prae Bq° evanescet, ideoque investigatio radicis maximae admodum evadet molesta.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
