# Introductio in analysin infinitorum 287-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/287-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/287-2

esse τυV–1 – = cos. A. v, unde fiet ) = cos. A. v = cos. A. Ix. Scilicet, proposito quocunque ipsius x valore in numeris, sumatur ejus Logarithmus hyperbolicus, tum in Circulo, cujus radius = 1, abscindatur Arcus isti Logarithmo aequalis, hujusque Arcus cosinus dabit valorem Applicatae y. Sic, si sumatur x = 2, ut sit 2y = „erit y = cos. A. 12 = cos. A. 0, 6931471805599. Iste autem Arcus ipsi l2, aequalis, cum Arcus == 3, 1415926535 &c., contineat 180, per regulam auream invenietur fore 39°, 42', 51′, 52“', 9“', cujus cosinus est 0, 76923890135408, hicque numerus dat valorem Applicatae y respondentem Abscissae x = 2. Cum igitur hujusmodi expressiones & Logarithmos & Arcus circulares involvant, jure ad transcendentes referuntur. 512. Inter Curvas ergo transcendentes primum locum tenent, quarum aequationes, praeter quantitates algebraicas Logarithmos involvunt, atque simplicissima harum erit quae continetur hac aequatione 1 – – 1/2, seu x = bl 2, ubi perinde est cujusnam generis Logarithmi accipiantur, quia multiplicatione constantis b omnia Logarithmorum systemata ad idem revocantur. Denotet ergo character I Logarithmos hyperbolicos, atque Curva aequatione x = bl 2 contenta sub nomine LOGARITHMICAE vulgo est nota.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
