# Introductio in analysin infinitorum 29-3

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/29-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/29-3

Sic Linea curva, quam haec aequatio yy– ax = o dat, erit ordinis secundi: Linea curva autem in hac aequatione yy = XV (a4 – xx) (quae ab irrationalitate liberata fit ordinis quarti) contenta erit ordinis quarti. Et Linea curva, quam haec aequatio praebet erit ordinis tertii, quia aequatio a fractionibus liberata fit aay + xxy= a' - axx, in cujus termino xxy tres sunt dimensiones. 60. In una eademque autem aequatione plures Lineae curvae diversae contineri possunt, prout Applicatae ad Axem vel normales vel sub data obliquitate constitutae ponuntur. Sic haec aequatio yy = aa - xx, si Coordinatae ponantur orthogonales, praebet Circulum, sin autem Coordinatae obliquangulae statuantur, tum Curva erit Ellipsis. Omnes tamen istae Curvae diversae ad eundem ordinem pertinent, quia reductione Coordinatarum obliquangularum ad rectangulas ordo Curvae non mutatur. Quanquam ergo aequatio generalis pro Lineis curvis cujusque ordinis ob angulum, quo Applicatae Axi insistunt, neque latius neque minus late patens redditur, tamen proposita aequatione speciali Linea curva in ea contenta non determinatur. nisi angulus quem Coordinatae inter se constituunt, determinetur. 61. Quo Linea curva ad eum ordinem, quem aequatio indicat, proprie referatur, necesse est, ut aequatio in Factores rationales resolvi nequeat. Si enim aequatio duos pluresve habeat Factores, tum duas pluresve involvet aequationes, quarum quaelibet peculiarem Lineam curvam generabit, quae junctim sumtae aequationis propositae vim exhaurient. Hujusmodi ergo aequationes in Factores resolubiles non unam sed plures Curvas continuas in se complectuntur, quarum quaevis peculiari aequatione exprimi queat; & quae aliter inter se non sunt connexae, nisi quod earum aequationes in se mutuo sint multiplicatae.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
