Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 290
Unproofread scanNot analysed yet
EXEMPLUM I. Sit proposita aequatio X7 —2x— 4–0, cujus radicem maximam investigari oporteat. Resolvitur haec aequatio in duos Factores (x —2) (xx ψ2*– 2); unde unam habet radicem realem 2 &duas reliquas imaginarias, quarum prodactum est 2, minus quam quadratum radicis realis. Quam ob rem ea per modum hactenus traditum cognosci poterit. Formetur ergo Series recurrens ex scala relationis o, +2, –4, quae erit unde satis luculenter radix realis 2 cognosci potest. EXEMPLUM II. Proposita sit aequatio x7 —4xx +8x —8 =0, cujus radix una realis est 2, binarum imaginariarum productum vero =4, ideoque aequale quadrato radicis realis 2. Quaeramus ergo radicem per Seriem recurrentem, quod quo facilius fieri queat, ponamus x =2y, ut habeatur y2yy +27–1–0, unde formetur Series recurrens inde in qua cum iidem termini perpetuo revertantur, nihil aliud colligi potest, nisi radicem maximam vel non esse rea- CAP. lem, vel dari imaginarias, quarum productum aequale sit aut su XVII. peret quadratum radicis realis.