# Introductio in analysin infinitorum 290

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/290

EXEMPLUM I. Sit proposita aequatio X7 — 2x— 4–0, cujus radicem maximam investigari oporteat. Resolvitur haec aequatio in duos Factores (x — 2) (xx ψ2*– 2); unde unam habet radicem realem 2 & duas reliquas imaginarias, quarum prodactum est 2, minus quam quadratum radicis realis. Quam ob rem ea per modum hactenus traditum cognosci poterit. Formetur ergo Series recurrens ex scala relationis o, + 2, – 4, quae erit unde satis luculenter radix realis 2 cognosci potest. EXEMPLUM II. Proposita sit aequatio x7 — 4xx + 8x — 8 =0, cujus radix una realis est 2, binarum imaginariarum productum vero = 4, ideoque aequale quadrato radicis realis 2. Quaeramus ergo radicem per Seriem recurrentem, quod quo facilius fieri queat, ponamus x = 2y, ut habeatur y2yy + 27–1–0, unde formetur Series recurrens inde in qua cum iidem termini perpetuo revertantur, nihil aliud colligi potest, nisi radicem maximam vel non esse rea- CAP. lem, vel dari imaginarias, quarum productum aequale sit aut su XVII. peret quadratum radicis realis.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
