Latin
CAPUTXXI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 292-2
Unproofread scanNot analysed yet
Multo evidentius autem hujusmodi infinitorum punctorum discretorum existentia monstrari potest, per hanc aequationem y– (–1): quoties enim x est numerus, vel integer par vel fractus habens numeratorem parem, erit γ =1: sin autem x sit numerus vel integer impar vel fractus, cujus tam numerator quam denominator sint numeri im1, reliquis casibus omnibus, quibus vel pares, erit y –—x est fractio denominatorem parem habens, vel adeo numerus irrationalis, valor ipsius y erit imaginarius. Aequatio ergo 1) exhibebit innumerabilia puncta discreta ad utramque Axis partem intervallo =1 posita quorum ne bina quidem sunt contigua, hoc tamen non obstante, quaeque bina ad eandem Axis partem sita, sibi tam erunt propinqua, ut intervallum sit data quavis quantitate assignabili minus. Inter duos enim Abscissae valores quantumvis propinquos, non solum una sed infinitae fractiones exhiberi possunt, quarum denominatores sint impares, ex his autem singulis nascuntur puncta ad aequationem propositam pertinentia: mentientur ergo haec puncta duas Lineas rectas Axi parallelas ab eo utrinque intervallo =1 dissitas, in his enim Lineis nullum intervallum exhiberi potest in quo non unum, imo infinita puncta, aequatione y =(–1) contenta, assignari queant. Haec eadem anomalia usuvenit in aequatione y =(—4)', aliisque huic similibus, ubi quantitas negativa ad exponentem indeterminatum elevatur. Hujusmodi ergo paradoxa, quae in Curvis tantum transcendentibus locum habere possunt, hic exposuisse necesse erat. 518. Ad hoc ergo genus Curvarum a Logarithmis pendentium pertinent omnes aequationes, in quibus non solum Logarithmi occurrunt, sed etiam exponentes variabiles, quippe qui a Logarithmis ad numeros progrediendo oriuntur, unde istae Curvae etiam exponentiales vocari solent. Hujusmodi ergo Curva erit, quae in hac aequatione y =x᾽, seu ly= xlx continetur.