# Introductio in analysin infinitorum 293-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/293-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/293-2

Posito ergo x= o, erit y =1; si x = 1 erit γ–13 si x = 2, erit y = 43 si x = 3, erit y= 27, &c. Unde BDM exprimet formam hujus Curvae ad Axem AP relatae ita ut, sumta AC = 1, sit AB = CD = 1. Intra A & C autem Applicatae erunt unitate minores; si enim sit x 0, 7071068: minima vero erit Appli7 erit ) = cata si capiatur Abscissa x = – =0, 36787944, fietque tum Applicata γ–0. 6922005, uti in sequentibus docebitur. Quemadmodum autem haec Curva ultra B sit comparata ut videamus, Abscissa a facienda est negativa, eritque y — — unde ista pars ex meris punctis discretis constabit, ad Axem tanquam Asymtotam convergentibus. Cadent autem haec puncta ad utramque Axis partem, prout x fuerit numerus vel par vel impar. Quin etiam infra Axem AP infinita hujusmodi puncta cadent, si pro x sumatur fractio denominatorem habens parem; posito enim x = =, erit & γ = 4 = & y: Curva ergo continua MDB in B subito terminatur, contra indolem Linearum algebraicarum: loco continuationis autem habebit puncta illa discreta; unde realitas istorum punctorum quasi conjugatorum eo luculentius perspicitur. Nisi enim haec adesse concedantur, statui deberet, totam Curvam in puncto B subito cessare, id quod esset legi continuitatis contrarium, ideoque absurdum. 519.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
