# Introductio in analysin infinitorum 294

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/294

Inter infinitas alias hujus generis Curvas, quarum constructio per Logarithmos effici potest, dantur ejusmodi, quarum constructio non tam facile patet, quae tamen ope idoneae substitutionis absolvi queat. Talis est Curva aequatione x = 7 contenta; ex qua quidem statim perspicitur, Applicatam y perpetuo aequalem esse Abscissae x, ita ut recta ad Axem sub angulo semirecto inclinata aequationi satisfaciat. Interim tamen manifestum est hanc aequationem latius patere, quam aequationem pro recta y =– x; neque igitur hanc vim aequationis x = y exhaurire: satisfieri enim huic aequationi potest, etiamsi non sit x =y; quoniam, si x – 2, etiam esse potest γ– 4. Praeter rectam ergo EAF, aequatio proposita alias complectetur partes; ad quas inveniendas ideoque ad totam Lineam aequatione contentam exhibendam, ponamus y–ex, ut sit * = t *: unde, radice potestatis x extrahenda, erit ** =1* & κ2 – t; ideoque habebitur x = Hinc Curva, praeter rectam EAF, habebit ramum RS ad rectas AG & AH, tanquam Asymtoras, convergentem, cujus recta AF erit Diameter. Secabit autem Curva rectam AF in puncto C ita ut sit AB = BC= e, denotante e numerum cujus Logarithmus est unitas. Insuper autem aequatio suppeditat innumerabilia puncta discreta, quae cum recta EF, & Curva RCS aequationem exhauriunt. Hinc ergo innumerabilia binorum numerorum x & y paria exhiberi possunt ut sit x2 = y, tales enim numeri in rationalibus erunt niunt, Applicata y erit Functio infinitinomia; ideoque tam ipsa quam aliae rectae Curvam in infinitis punctis secabunt, quae proprietas istam Curvam ab algebraicis clarissime distinguit.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
