Latin
CAPUTXVIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 295-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUTXVIII. De fractionibus continuis. 356. –Uoniam in praecedentibus Capitibus plura, cum de Seriebus infinitis, tum de productis ex infinitis Factoribus conflatis disserui, non incongruum fore visum est, si etiam nonnulla de tertio quodam expressionum infinitarum genere addidero, quod continuis fractionibus vel divisionibus continetur. Quanquam enim hoc genus parum adhuc est excultum, tamen non dubitamus, quin ex eo amplissimus usus in analysin infinitorum aliquando sit redundaturus. Exhibui enim jam aliquoties ejusmodi specimina, quibus haec expectatio non parum probabilis redditur. Imprimis vero ad ipsam Arithmeticam &Algebram communem non contemnenda subsidia affert ista speculatio, quae hoc Capite breviter indicare atque exponere constitui. 357. Fractionem autem continuam voco ejusmodi fractionem, cujus denominator constat ex numero integro cum fractione, cujus denominator denuo est aggregatum ex integro &fractione, quae porro simili modo sit comparata, sive ista affectio in infinitum progrediatur sive alicubi sistatur. Hujusmodi ergo fractio continua erit sequens expressio vel A— a ere ie ses ree se. rige. in quarum forma priori omnes fractionum numeratores sunt unitates, quam potissimum hic contemplabor, in altera vero forma sunt numeratores numeri quicunque.