# Introductio in analysin infinitorum 296

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/296

358. Exposita ergo fractionum harum continuarum forma, primum videndum est, quemadmodum earum significatio consueto more expressa inveniri queat. Quae ut facilius inveniri possit, progrediamur per gradus, abrumpendo illas fractiones primo in prima, tum in secunda, post in tertia & ita porro fractione; quo facto patebit fore EZI ab C–a–e be –1 abed Tabad ed– 1 abede – abe-ade ede – abe ——4—e— e bede + be–de –be–1 359. Etsi in his fractionibus ordinariis non facile lex, secundum quam numerator ac denominator ex litteris a, b, c, d, &c., componantur, perspicitur, tamen attendenti statim patebit, quemadmodum quaelibet fractio ex praecedentibus formari queat. Quilibet enim numerator est aggregatum ex numeratore ultimo per novam litteram multiplicato, & ex numeratore penultimo simplici: eademque lex in denominatoribus observatur. Scriptis ergo ordine litteris a, b, c, d, &c.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
