# Introductio in analysin infinitorum 297-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/297-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/297-2

Maxime vero ex hoc Curvarum genere innotuit CYCLOIS, seu Trochois, quae describitur a puncto in peripheria Circuli super linea recta rotando progredientis, cujus aequatio inter Coordinatas orthogonales est y –V(1 – *x) –A. cos. x. Curva haec, cum ob descriptionis facilitatem tum ob plurimas, quibus gaudet, insignes proprietates, maxime est notatu digna. Quoniam autem pleraeque sine Analysi infinitorum explicari nequeunt, hic tantum praecipuas, quae ex descriptione immediate fluunt, breviter perpendamus. 522. Rotetur ergo Circulus ACB super recta EA; atque, ut investigatio latius pateat, non punctum Peripheria B sed punctum Diametri productae D quodcumque describat Lineam curvam Dd. Sit hujus Circuli radius CA= CBSA, distantia CD = b, atque in hoc quidem situ punctum D locum obtineat summum. Pervenerit inter rotandum Circulus in situm AQUR; ac, posito spatio AQ = z, erit Arcus aQ. = z, qui divisus per radium a dabit angulum AcQ= — & punctum describens erit in d, ut sit c d = b, angulus deQυ — z; & d erit punctum in Curva quaesita. Ducatur ex d primum in rectam AQ normalis dp, tum in rectam QR normalis dn; erit dn = b. sin. –, & cn b. cof. –.: ergo Qu = dp = a+ b. cos. –. Producatur dn donec rectae AD occurrat in P; ac vocentur Coordinatae DΡ =x, Pd =γ; erit κ = b -en; seu x = h. b. cos. –; & y = AQ- dn = 2 + b. sin. –. Cum igitur Euleri Introduct. in Anal. infin Tom. II. sit b. cos. = = b –x, erit b. sin. – = V (2bx –xx) & 2 = A. cos. (1—1) AA sm. V–; quibus V(2bx– xx). valoribus substitutis, erit γ=V(26x–xx) ψαA. sin. Vel, si Abscissae in Axe AD a Centro computentur voceturque b — x =t, erit V (2bx – xx) = V(bb — it), & inter 1 & y habebitur aequatio ista 5–V(bb — tt) + aA. cos.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
