# Introductio in analysin infinitorum 30

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/30

Qui cum sit nexus ab arbitrio nostro pendens, ejusmodi Lineae curvae non unam continuam Lineam constituere censeri possunt. Tales ergo aequationes, quas supra complexas vocavimus, producent Lineas curvas non continuas, attamen ex continuis compositas, quas propterea complexas vocabimus. 62. Sic haec aequatio yy =4y ψ xy –ax, quae ad Lineam secundi ordinis esse videtur, si ad nihilum reducatur, ut sit ay — xy + ax = o, constabit ex his Factoribus (y–x) a) = 0: complectitur ergo has duas aequationes y* =0 & γ - a =o, quarum utraque est pro linea recta, illa scilicet cum Axe in initio Abscissarum angulum semirectum constituit, haec vero Axi ad distantiam = a est parallela. Duae ergo istae lineae rectae simul consideratae in aequatione proposita γγ = aγ + xy – ax continentur. Simili modo haec aequatio est complexa y* – xy' - aaxx— ay' ψ aκ xγψ aαxy = o neque propterea Lineam continuam quarti ordinis exhibet, cum enim Factores sint (y–x) (y–4) (yy – ax) tres continebit lineas discretas, duas scilicet rectas & unam Curvam in aequatione yy –a* = o contentam. 63. Possunt ergo pro lubitu Lineae complexae quaecunque formari, quae complectantur duas pluresve Lineas sive rectas sive curvas ad arbitrium descriptas. Quod si enim unius cujusque Lineae natura exprimatur per aequationem ad eundem Axem idemque Abscissarum initium relatam, haeque aequationes singulae, postquam ad cyphram fuerint reductae, in se multiplicentur, prodibit aequatio complexa, in qua omnes Lineae assumtae simul continentur. Ita, si propositus fuerit Circulus centro C & Radio CA = à descriptus, ac praeterea Linea recta LN per Centrum C transiens, aequatio pro quovis Axe exhiberi poterit, quae Circulum & Lineam rectam, quasi ambo unam Lineam constituerent, conjunctim complectatur. 64. Sumatur diameter AB, quae cum recta LN angulum semirectum constituat pro Axe, ac sumto initio Abscissarum in A, vocatisque Abscissa AP =x, & Applicata PM=y, erit pro Linea recta PM =CP=A — x, & quia punctum rectae M in regionem Applicatarum negativarum cadit, erit CAP. III. a – x, seuy- xψ4 = 0. Pro Circulo autem cum sit PM-=AP. PB, ob BP = 24–x, erit yy = 2aκ— xx seu yy +. xx - 2ax = 0.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
